HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT XXXIII: De duodecim fontibus, et septuaginta palmis Elim

#Exod. XV#Exod. XVI

Post haec venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes, et septuaginta palmae, et dicit Josephus quod modica aqua erat in fontibus, ut quod ex ea modicum sumeretur manibus coenosum esset et inutile. Propter hoc etiam palmae non multum eminebant a terra, quia non sufficiebat humor ad conglutinandam humum. Exinde venerunt in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, ubi plures fecerunt mansiones, quae in Numeris exponuntur.